Latin text
Ex quibus omnibus clarè constat, nos Modorum existentiam et Durationem, ubi, ut saepissime fit, ad solam eorum essentiam; non verò ad ordinem Naturae attendimus, ad libitum, et quidem propterea nullatenus, quem eorum habemus conceptum, destruendo, determinare, majorem minoremque concipere, atque in partes dividere posse: Aeternitatem verò, et Substantiam, quandoquidem non nisi infinitae concipi possunt, nihil eorum pati posse; nisi simul eorum conceptum destruamus.
Quare ii prorsus garriunt, ne dicam insaniunt, qui Substantiam Extensam ex partibus, sive corporibus ab invicem realiter distinctis conflatam esse putant. Perinde enim est, ac si quis ex solâ additione, et coäcervatione multorum circulorum quadratum, aut triangulum, aut quid aliud, totâ essentiâ diversum, conflare studeat. Quare omnis illa farrago argumentorum, quibus Substantiam Extensam finitam esse ostendere Philosophi vulgò moliuntur, suâ sponte ruit: Omnia enim illa Substantiam corpoream ex partibus conflatam supponunt. Ad eundem etiam modum alii, qui postquam sibi persuaserunt, lineam ex punctis componi, multa invenire potuerunt argumenta, quibus ostenderent lineam non esse in infinitum divisibilem.
Si tamen quaeras, cur naturae impulsu adeò propensi simus ad dividendam substantiam extensam: ad id respondeo, quòd quantitas duobus modis à nobis concipiatur; abstractè scilicet, sive superficialiter, prout ope sensuum eam in imaginatione habemus; vel ut substantia, quod non nisi à solo intellectu fit. Itaque si ad quantitatem, prout est in imaginatione, attendimus, quod saepissime, & facilius fit, ea divisibilis, finita, ex partibus composita, & multiplex reperietur. Sin ad eandem, prout est in intellectu, attendamus, et res, ut in se est, percipiatur, quod difficillime fit, tum, ut satis antehac tibi demonstravi, infinita, indivisibilis, et unica reperietur.